#Matth. XXVIII; Marc. XVI; Luc. XXIV; Joan. XX
Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati cum adhuc tenebrae essent, venit Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Maria Salome ad sepulcrum cum aromatibus, quae paraverant. Quidam non nisi duas venisse dicunt, quia supra tantum duae dictae sunt considerasse sepulcrum et revertentes parasse aromata. Et dicunt quod additum est hic, et Salome, expositio est alterius Mariae tacitae. Contra quos sufficit opponere usum Ecclesiae, quae tres repraesentat. Etiam Lucas dicit praeter Marias adfuisse Joannam, quae traditur fuisse uxor Chusae procuratoris Herodis. Nomine vesperis, ut dicit Augustinus De concordia evangelistarum, noctem signat, a parte totum. Et est vespere Sabbati, id est nocte Sabbati. Sed ne de ipso vespere, quod est initium noctis intelligamus, mutavit genus, et ait, ut referens ad sensum, non ad nomen, quae scilicet nox lucescit in prima Sabbati, hoc est cujus finis est diluculum primae Sabbati, id est Dominicae, quasi dicat, nocte Sabbati venerunt, non tamen qualibet noctis parte, sed diluculo.